- MASOVIA
- MASOVIAseu MAZOVIA, Gallis Masovie, regni Polonici regio, Samogitiae ad Septentrionem, Magno Ducatui Lithuaniae ad Ortum, Poloniae utrique ad Occasum, et Russiae ad Meridiem contermina est, Regibus Poloniae feudalis, Metropolim habet Varsoviam, ubi optimus conficitur potus ex melle constans, et saepae Rex moratur. Cromer. in Chron. Polon. Baufrando terminatur ab Oriente Lithuaniâ et Polesiâ, a Septentrione Prussiâ, ab Occasu Poloniâ maiori, a Meridie minori. Alias Duces habuit proprios. Reliquae Urbes sunt Plocum et Czerckum. Polachia provinc. ad Ortum ei etiam aliquando annexa fuit, ubi urbes Bieska, Augustavia, Tikoczinum, et Drogicina. Subiecit autem se Masovia Poloniae sub Casimiro magno; Ducestamen habuit, usque ad A. C. 1526. quô regno Poloniae in perpetuum est unita. Cromer Hist. Polon. Ortel.etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.